monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 76 > sectio 53 > sectio 64 > sectio 9 > sectio 32 > sectio 16 > bnf11947.236 v > sectio 17 > csg48.204 > sectio 77 > bnf9389.334 > sectio 80 > csg75.720 > sectio 93 > sectio 78 > bnf17226.133 > sectio 45 > sectio > sectio 49 > bnfNAL1585.56 > 68 > sectio 21 > sectio 36 > sectio 16 > hlw17.257 > sectio 1 > sectio 22 > bavPal.lat.311.384 > sectio 12 > sectio 20 > sectio 1 > sectio 29 > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 50
Eosdem autem diabolus illudit et decipit quomodocunque sibi placuerit: ita quod ipsi putant quod verum sit, quidquid eis ostenderit. Et hanc ipsam artem deceptionis suae diabolus illis infundit, qui in ipsum confidunt: ita quod ipsi in hac arte diversa portenta in creaturis secundum voluntatem suam hominibus fallaciter ostendunt. Sed tamen nec elementa, nec alias creaturas quae a Deo creatae sunt in alium modum transmutare possunt; nisi quod solum per deceptiones suas, quaedam monstra velut quasdam nebulas in eis sibi credentibus fingunt. Nam et Adam cum plus quaereret quam habere deberet, gloriam paradisi perdidit; sic et isti visum et auditum interioris hominis amittunt, quoniam Deum deserunt et diabolum colunt.